CARL GABRIEL BÅÅT .
Till Johannes Scheffer från Rom 5 febr . 1670 .
Q 260 d Consultissime atq ; Amplissime
Domine Professor .
Quanto me gemitu , quanto luctu hsec infelicia tempora affece -
runt , exprimere pluribus conarer , nisi icl ipsum vel vix possibile
redderet ipsa summi doloris mei amaritndo , vel superuacaneum
etiam singularis prudentia Tua , quse quantum ex morte Paren -
tis vere optimi inopinatå afflictus sim , facile equidem videt . Sed
& dolori parum accedit , iterum iterumq ; illius comemorando
tormenta ; solatii species est silentio illa prseterire , dum licet . At -
qui ut grata mihi fuerunt semper Tua omnia , ita etiam merito
hsec epistola novissime scripta , tum quod non exiguum lugenti
prsebeat solatium , tum quod de affectus illius Tui erga me singu
laris , per experimenta euidentissima jam ante pernoti , continua -
tione in futurum me confirmatum reddat . Et affirmare possum
hoc quasi unicum in ferendo tanto infortunio adjumento mihi
esse , quod de fauore Tuo semper certus sim , quem equidem jam
ab initio maxime facere csepi . Quo minus dubites , , rogo , quin
Tua eadem quse fuit semper i . e . maxima apud me vigeat auto -
ritas ; adeo etiam monitis adhortationibusq ; Tuis , ut sunt ami -
cissimse longe saluberrimseq ; quam merentur obedientiam prsesta -
bo . Ac iter quidem meum post tam inopinatam rerum mearum
mutationem , maturandum ömnino mihi erit , & danda opera ut
quamprimmn aliquali rerum exoticarum acquisita notitia breui
me expedire inq ; patriam reuerti possim . Dies circiter 8 sunt ,
postquam salvus Dei Optimi beneficio huc perueni , ubi nouum
16 jam ö . r .
5
10
15
20
25